Angelus


Angelus Domini
V Ángelus Dómini nuntiávit Maríæ.
R Et concépit de Spíritu Sancto.
Ave, María...
V Ecce ancílla Dómini.
R Fiat mihi secúndum verbum tuum.
Ave, María...
V Et Verbum caro factum est.
R Et habitávit in nobis.
Ave, María...
V Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.
R Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus.
Grátiam tuam, quæsumus,
Dómine, méntibus nostris infúnde;
ut qui, Ángelo nuntiánte,
Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus,
per passiónem eius et crucem,
ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
Glória Patri...

No comments:

Post a Comment