Credo


Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
factórem caeli et terrae,
visibílium ómnium et invisíbilium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum,
Filium Dei unigénitum.
Et ex Patre natum ante ómnia saécula.
Deum de Deo, lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubtantiálem Patri:
per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis.
Et incarnatus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine et homo factus est.
Crucifixus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus et sepúltus est.
Et resurréxit tértia die,
secúndum scripturas.
Et ascédit in caelum,
sedet ad déxtram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória,
iudicáre vivos et mortuos:
cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum,
Dóminum et vivificántem:
qui ex Patre Filióque prócedit.
Qui cum Patre et Filio simul adorátur
et conglorificátur;
qui locútus est per Prophétas.
Et unam sanctam catholicam
et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptisma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum.
Et venturi saéculi. Amén

No comments:

Post a Comment