Magnificat


1. Magnificat * anima mea Dominum.
2. Et exsultavit spiritus meus * in Deo salutari meo.
3. Quia respexit humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
4. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.
5. Et misericordia ejus a progenie in progenies * timentibus eum.
6. Fecit potentiam in brachio suo * dispersit superbos mente cordis sui.
7. Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles.
8. Esurientes implevit bonis: * et divites dimisit inanes.
9. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.
10. Sicut locutus est ad patres nostros * Abraham at semini eius in saecula.
11. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
12. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

No comments:

Post a Comment